- TULLIA
- I.TULLIAGens Patricia, ante reges exactos (ex ea enim Servius Tullius rex prodiit) et post, libertate partâ, Consularis fuit. Longi et Tollerini cognomine affecta. Fuit et alia gens Tullia plebeia, in duas familias Consulares distincta, quarum altera Decularum, altera Ciceronum appellata est.II.TULLIAfilia Servii, sexti Rom. regis, Tarquinio Superbo nupsit, qui postea ut potiretur reguô solus, socerum suum interfecit. Ferunt hanc mulierem eâdem regnandi libidiine, quâ maritum, aestuâsse, adeo ut cum intellexisset patrem interfectum, vehiculô se propere ferri iusserit, quo interfectori gratularetur. quum autem inter eundum compertô cadavere, equi et auriga constitissent, erubescerentque mortuvum conculcare; mulier nefaria currum super faciem mortui patris duci iussit. Ovid. in Ibin, v. 363.Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,Pressit et inductis membra paterna rotis.Vide Servius Tullius, et Tarquinius Superbus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.